monumenta.ch > Plinius > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 32, 103
{XXXII} ova saepiae urinam movent reniumque pituitas extrahunt. rupta, convolsa cancri fluviatiles triti in asinino maxime lacte sanant, echini vero cum spinis suis contusi et ex vino poti calculos - modus singulis hemina; bibitur, donec prosit - et alias in cibis ad hoc proficiunt. purgatur vesica et pectinum cibo. ex iis mares alii δόνακας vocant, alii αὐλούς, feminas ὄνυχας. urinam mares movent. dulciores feminae sunt et unicolores. [Saepiae quoque ova urinam movent et renes purgant].